- FERT
- FERTvetus Comitum atqueve adeo Sabaudiae Ducum, uti vocant, divisia est, quam Amedaeum III. vel IV. cognom. Magnum, Sabaudiae Com. post ereptam Turcis ins. Rhodon, a Rhodiis s. Hierosolymitanis, cum Cruce eorum accepisse, ac iuxta singulas suas literas Fortitudo Eius Rhodum Terruit, significare, communis traditio est. Geliotus vero sic explicat, Fonce. Enfonce. Romps. Tout. Verum iam ante A. C. 1300. sibi adscripsisse, probat Guichenonus Hist. Sabaud. p. 140 et 141. Certe iam patrem Amedei Thomam cruce hac fuisse insignitum, quae in eius sepulchro Augustae Praetoriae conspiciatur, cum illo symb. FERT Monodus Historicus Sabaudus tradit: quod Com. Amedeus Viridis retinuerit, non tantum ut vetus suae Domus symbolum, sed et in memoriam torquis ignominiosi, ad quem gestandum Saluciarum Marchionem adegerat, apud. Cl. Spener. Art. Herald. Part. II. l. 1. c. 83. ubi de Domo Sabaudica, §. 16. Forte ex Fert, quo modo unum ex auguriis per avium volatus, quae nec fausta, nec infausta erant, appellatum olim fuisse, docet Mich Scotus Physionomiae c. 56. Sciendum est, quod auguriorum quaedam significant bonum eventum, ut Confert, et Emponenth: quaedam malum eventum, ut Viarum, et Harenari: et quaedam medium inter utrumque, ut Fert, et Confert. Nempe fieri potest, ut qui ex illustrissimis illis Principibus lemma istud primus usurpavit, in animo habuerit, aequalitate Fortunae, quam ceteris praetulerit seu mediam vitae rationem, quae nec altum saperet, et prosperis rerum successibus erigeretur, nec adversis deprimeretur, hoc pacto denotate etc. Vide C. du Fresne in Gloss.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.